Rozmiar: 15909 bajtów

- 107 -

1335. Sept. 2. Liegnitz.

Herzog Boleslaus bestätigt die Privilegien der liegnüzer Erbvogte.

In nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gracia dux Slezie et dominus Legniczensis ad vniuersorum nocionem volumus deuenire, quod ob instanciam fidelium nostrorum aduocatorum hereditariorum in Legnicz, Nicolai Helnboldi et Thilonis, omnia priuilegia originalia libertatis, racione seruiciorum dextrarialium et aliorum, ipsis a nobis et nostris predecessoribus data super aduocaciam hereditariam ibidem in Legnicz et bona ad ipsam spectancia ratificamus, roboramus et perpetue ipsis eorum heredibus et legitimis successoribus confirmamus, absoluentes eos et eorum posteros a nunc ab omni onere seruitutis, quem nobis, nostris heredibus et legitimis successoribus facere de memorata aduocacia et bonis ad eam spectantibus perpetue valuissent. Harum quibus nostrum sigillum majus appendi curauimus testimonio litterarum. Datum et actum Legnicz casto sabbato ante natiuitatem beate Marie proximo, presentibus nostris fidelibus, Jeschone Berndorf, Johanne Schirmer, judice curie Legniczensis, Henrico Landiscrona, Luthero de Scellendorf, Pescone Glubez, Johanne Ulrici, ciui (sic) Legniczensi et Nicolao nostro notario. Anno domini M°CCCXXX quinto.

O. d. St. L. No. 45. Das vorige Siegel an Schnüren von grüner Seide.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów